Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar. Panegyris Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris. Antipho Curate igitur familiarem rem ut potestis. Panegyris Optume, nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus. nunc, soror, abeamus intro. Soror Ímmo intervisam domum. si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.— Panegyris Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias. eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,