Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni. sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo: mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum. Soror At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus. nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus. Antipho Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris? Soror Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet. idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit: Antipho Vosne latrones et mendicos homines magni penditis? Soror non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro. Antipho Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium? quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam? Panegyris Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes. hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur. Antipho Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris? Panegyris Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus. Antipho Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar. Panegyris Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris. Antipho Curate igitur familiarem rem ut potestis. Panegyris Optume, nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus. nunc, soror, abeamus intro. Soror Ímmo intervisam domum. si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.— Panegyris Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias. eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit. nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;