Quae tibi muliƩr videtur multo sapientissuma? Panegyris Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere, et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit. Antipho Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni. sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo: mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum. Soror At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus. nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus. Antipho Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?