Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast. Soror Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. Antipho At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore. Soror Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo. Antipho Volo scire ergo, ut aequom censes. Soror Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi. Antipho Dic vicissim nunciam tu.