Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus? Panegyris Nullus praeter nosque teque. Antipho Vostrum animum adhiberi volo; nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. Soror Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis? Antipho Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast. Soror Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. Antipho At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore. Soror Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo. Antipho Volo scire ergo, ut aequom censes. Soror Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi. Antipho Dic vicissim nunciam tu. Panegyris Quid vis tibi dicam, pater? Antipho Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono? Panegyris Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat. Antipho Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior, virginemne an viduam habere? Soror Quanta méa sapientiast, ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum. Antipho Qui potest mulier vitare vitiis? Soror Vt cottidie pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie. Antipho Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma? Panegyris Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere, et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.