proinde habetis quasi praesentes sint. Soror Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi. Antipho Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus? Panegyris Nullus praeter nosque teque. Antipho Vostrum animum adhiberi volo; nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. Soror Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?