Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit; nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper. Soror Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas. sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri. Panegyris Salvéne, amabo? Soror Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt. haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt. Panegyris Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur: spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum