si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. Labrax Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. té ego appello. Daemones Cum istoc primum, qui te novit, disputa. Labrax Tecum ago. Trachalio At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? Labrax Sunt. Trachalio Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. Labrax Quid si attigero? Trachalio Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. Labrax Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? Daemones Non licet: est lex apud nos— Labrax Mihi cum vestris legibus nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras. tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. Daemones Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum, ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. Labrax Ví agis mecum. Trachalio Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia? Labrax Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? Trachalio Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: numqui minus hasce esse oportet liberas? Labrax Quid, liberas?