Quid istaec ara prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? Trachalio Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo; praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam. Palaestra Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, in custodelam nos tuam ut recipias et tutere; illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas, si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare. Trachalio Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari; ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit. te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis. Daemones Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? Trachalio Huc respice. Daemones Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? pugnum in os impinge. Labrax Iniqua haec patior cum pretio tuo. Daemones At etiam minitatur audax? Labrax Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis. Trachalio Cedo iudicem de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,