quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria indigne adflictatur. Daemones Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres quae sunt? aut quid is iniqui fit? Trachalio Si das operam, eloquar. Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas . Daemones Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi . Trachalio Fraudis sceleris parricidi periuri plenis simus , legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? Daemones Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. Trachalio Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. Daemones At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras, Turbalio, Sparax. ubi estis? Trachalio I obsecro intro, subveni illis. Daemones Iterum haud imperabo. sequimini hac. Trachalio Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. Daemones Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— Trachalio Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres. Palaestra Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum, aúxili, praésidi víduitas nós tenet. núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat, néc quam in partem íngredi pérsequamur