quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat. Daemones Quid istuc est negoti? Trachalio Per ego haec genua te optestor, senex, quisquis es— Daemones Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi quod tu multues. Trachalio Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, Daemones Sanun es? Trachalio Seu tibi confidis fore multam magudarim ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. Daemones At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. Trachalio Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. Daemones Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. Trachalio Obsecro, hoc praevortere ergo. Daemones Quid negotist? Trachalio Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,