ait sése Veneri velle votum solvere (id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico conscendit navem, ávehit meretriculas. adulescenti alii narrant ut res gesta sit, lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit: illorum navis longe in altum abscesserat. ego quoniam video virginem asportarier, tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul: increpui hibernum et fluctus movi maritimos. nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum: vehemens sum exoriens, cum occido vehementior. nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul sedent eiecti: navis confracta est eis. illa autem virgo atque altera itidem ancillula de navi timidae desuluerunt in scapham. nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius déturbavit ventus tectum et tegulas; et servos illic est éius, qui egreditur foras. adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, qui illam mercatust de lenone virginem. valete, ut hostes vestri diffidant sibi.— Sceparnio Pro di immortales, tempestatem cuius modi Neptunus nobis nocte hac misit proxima. detexit ventus villam—quid verbis opust? non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi, ita omnís de tecto deturbavit tegulas; inlustrioris fecit fenestrasque indidit. Plesidippvs Et vos a vestris abduxi negotiis