ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum. nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum.— Daemones Miris modis di ludos faciunt hominibus: mirisque exemplis somnia in somnis danunt ne dormientis quidem sinunt quiescere. velut ego hac nocte quae praecessit proxima mirum atque inscitum somniavi somnium. ad hirundininum nidum visa est simia ascensionem ut faceret admolirier neque eas eripere quibat inde. postibi videtur ad me simia adgredirier, rogare scalas ut darem utendas sibi. ego ad hoc exemplum simiae respondeo, natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines. ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus. atque illa ánimo iam fieri ferocior; videtur ultro mihi malum minitarier. in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo iratus videor mediam arripere simiam; concludo in vincla bestiam nequissimam. nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, numquam hodie quivi ad coniecturam evadere. sed quid hic in Veneris fano meae viciniae clamoris oritur? animus mirat ur meus. Trachalio Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. vindicate, ne impiorum potior sit pollentia