Qua sunt facie? Sceparnio Scitula. vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem. Labrax Nempe puellae? Sceparnio Nempe moléstus es. i vise, si lubet. Labrax Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides. Charmides Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen. Labrax Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.— Charmides In barathrum mavelim. opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci. Sceparnio Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est. Charmides At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis: recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco. Sceparnio Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo: eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit. tu istaec mihi dato: exarescent faxo. Charmides Eho an te paenitet, in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam? Sceparnio Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore. tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale. barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.— Charmides Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est; non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus? quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam, quam potavi praeter animi quam libuit sententiam? quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis; quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret,