illi esse quaestum maximum meretricibus, ibi me conruere posse aiebas ditias. Charmides Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam devoraturum insulam? Labrax Quaenam ballaena meum voravit vidulum, aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? Charmides Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, quod plenum argenti fuit in sacciperio. Labrax Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium. perii oppido. Charmides Vel consociare mihi quidem tecum licet: aequas habemus partes. Labrax Saltem si mihi mulierculae essent salvae, spes aliquae forent. nunc si me adulescens Plesidippus viderit, quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, iam is exhibebit hic mihi negotium. Charmides Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus. Sceparnio Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari. Labrax Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres? Sceparnio Hic in fano Veneris. Labrax Quot sunt? Sceparnio Totidem quot ego et tu sumus. Labrax Nempe meae? Sceparnio Nempe néscio istuc. Labrax Qua sunt facie?