Mendicitatem mi optulisti opera tua, dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. Charmides Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, qui te ex insulso salsum feci opera mea. Labrax Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? Charmides Eas. easque res agebam commodum. Labrax Eheu, quis vivit me mortalis miserior? Charmides Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. Labrax Qui? Charmides Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. Labrax O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, qui semper servas gloriam aritudinis. Charmides Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor. Labrax Edepol, Neptune, es balineator frigidus: cum vestimentis postquam aps té abii, algeo. Charmides Ne thermipolium quidem ullum ínstruit, ita salsam praehibet potionem et frigidam. Labrax Vt fortunati sunt fabri ferrarii, qui apud carbones adsident: semper calent. Charmides Vtinam fortuna nunc anetina úterer, ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen. Labrax Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? Charmides Quapropter? Labrax Quia pol clare crepito dentibus. Charmides Iure optumo me élavisse árbitror. Labrax Qui? Charmides Qui un a auderem tecum in navem ascendere, qui a fundamento mi usque movisti mare. Labrax Tibi auscultavi, tu promittebas mihi