Qui homo sese miserum et mendicum volet,† Neptuno credat sese atque aetatem suam: nam si quis cúm eo quid rei commiscuit, ad hoc exemplum amittit ornatum domum. edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem voluisti in navem cum Hercule una imponere. sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? atque eccum incedit. Charmides Quo malum properas, Labrax? nam equidem te nequeo consequi tam strenue. Labrax Vtinam te prius quam óculis vidissem meis, malo cruciatu in Sicilia perbiteres, quem propter hoc mihi optigit misero mali. Charmides Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti tuas , in carcere illo potius cubuissem die. deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti omnes tui símiles hospites habeas tibi. Labrax Malam fortunam in aedis te adduxi meas. quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, quidve hinc abitio quidve in navem inscensio? ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. Charmides Pol minime miror, navis si fractast tibi, scelus te ét sceleste parta quae vexit bona. Labrax Pessum dedisti me blandimentis tuis. Charmides Scelestiorem cenam cenavi tuam, quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. Labrax Perii, animo male fit. contine quaeso caput. Charmides Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas. Labrax Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? Charmides Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.