Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi, subvolturium—illud quidem, subaquilum volui dicere. vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost. Ampelisca Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum? Sceparnio Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? Ampelisca Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo; nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges. Sceparnio Quid nunc vis? Ampelisca Sapienti ornatus quid velim indicium facit. Sceparnio Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit. Ampelisca Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. † Sceparnio At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres. nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus. nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest. Ampelisca Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat? Sceparnio Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat? Ampelisca Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia. Sceparnio Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat. dabitur tibi aqua, ne nequiquam mé ames. cedo mi urnam. Ampelisca Cape. propera, amabo, efferre. Sceparnio Manta, iam hic ero, voluptas mea.— Ampelisca Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare. sed quid ego misera video procul in litore? meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, quos periisse ambos misera censebam in mari. iam illud mali plus nobis vivit quam ratae. sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec