Id misera maestast, sibi eorum evenisse inopiam. Trachalio Iam istoc magis usus factost, ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. Ampelisca At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos. Trachalio Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. ego eo intro, nisi quid vis.— Ampelisca Eas. ego quod mihi imperavit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus. nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit? Sceparnio Quís est qui nostris tám proterve fóribus facit iniúriam? Ampelisca Égo sum. Sceparnio Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem. Ampelisca Salve, adulescens. Sceparnio Et tu multum salveto, adulescentula. Ampelisca Ad vos venio. Sceparnio Accipiam hospitio, si mox venies item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem sed quid ais, meá lepida, hilara? Ampelisca Aha, nimium familiariter me attrectas.