capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. Ampelisca Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. Trachalio Quid faceret? Ampelisca Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. Trachalio Cur tu istuc dicis? Ampelisca Res palam est. Trachalio Scin tu? etiam qui it lavatum in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. sed duce me ad illam ubi est. Ampelisca I sane in Veneris fanum huc intro, sedentem flentemque opprimes. Trachalio Vt iam istuc mihi molestumst. sed quid flet? Ampelisca Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi, quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere possét: eam veretur ne perierit. Trachalio Vbinam ea fuit cistellula? Ampelisca Ibidem in navi. conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret. Trachalio O facinus impudicum, quam liberam esse oporteat servire postulare. Ampelisca Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. Trachalio Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.