Certo. Trachalio Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire. Ampelisca Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. Trachalio Quid navis? quae istaec fabulast? Ampelisca Non audivisti, amabo, quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? ea nunc perierunt omnia. Trachalio Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior; profecto nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti. sed nunc ubi est leno Labrax? Ampelisca Periit potando, opinor. Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. Trachalio Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? Ampelisca Scibis faxo. de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. Trachalio Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. Ampelisca Vae capiti atque aetati tuae. Trachalio Tuo, mea Ampelisca. scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;