Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? Trachalio East. Ampelisca Is est. Trachalio, salve. Trachalio Salve, Ampelisca. quid agis tu? Ampelisca Aétatem haud malam male. Trachalio Melius ominare. Ampelisca Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Trachalio Heia vero, quasi non sit intus. Ampelisca Neque pol est neque huc quidem ullus venit. Trachalio Non venit? Ampelisca Vera praedicas. Trachalio Non est meum, Ampelisca. sed quam mox coctum est prandium? Ampelisca Quod prandium, obsecro te? Trachalio Nempe rém divinam facitis hic. Ampelisca Quid somnias, amabo? Trachalio Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum erúm meum erus vestér. Ampelisca Pol haud miranda facta dicis: si deos decepit et homines, lenonum more fecit. Trachalio Non rem divinam facitis hic vos neque erus? Ampelisca Hariolare. Trachalio Quid tu agis hic igitur? Ampelisca Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. Trachalio An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?