Vt piscatorem aequomst, fame sitique speque Trachalio ecquem adulescentem huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem, qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris, vidistis vos venire ? Piscatores Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. Trachalio Ecquem recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum, tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum, deorum ódium atque hominum, málum, mali viti probrique plenum, qui duceret mulierculas duas sécum satis venustas? Piscatores Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit, eum quídem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare. Trachalio At si vidistis, dicite. Piscatores Huc profecto nullus venit. vale.— Trachalio Valete. credidi: factum est quod suspicabar, data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum. is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen. nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat? eadém, sacerdos Veneria haec sí quid amplius scit, si videro, exquisivero: faciet me certiorem. Ampelisca Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare. Trachalio Cuia ad auris vox mi advolavit? Ampelisca Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video? Trachalio Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Ampelisca Estne hic