retinete porro, post factum ut laetemini. nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar. primumdum huic esse nomen urbi Diphilus Cyrenas voluit. illic habitat Daemones in agro atque villa proxima propter mare, senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus; neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios servat se impedivit interim, rem bene paratam comitate perdidit. huíc filiola virgo periit parvola. eam dé praedone vir mercatur pessumus, is eam huc Cyrenas leno advexit virginem. adulescens quidam civis huius Atticus eam vídit ire e ludo fidicinio domum, amare occepit: ad lenonem devenit, minis triginta sibi puellam destinat datque arrabonem et iure iurando alligat. is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem neque quod iuratus adulescenti dixerat. eí erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; is illius laudare infit formam virginis et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. infit lenoni suadere, ut secum simul eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários dicit, potesse íbi eum fieri divitem. ibi esse quaestum maximum meretricibus. persuadet. navis clanculum conducitur, quidquid erat noctu in navem comportat domo leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat