Venerís fanum, obsecro, hóc est? Ptolemocratia Fateór. ego huius fáni sacérdos clueo. verúm, quidquid ést, comitér fiet á me, quo núnc copia valebit. ite hác mecum. Palaestra Amíce benígneque honórem, matér, nostrum habés.— Ptolemocratia Oportet.— Piscatores Omníbus modis qui paúperes sunt hómines miseri vívont, praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: necessitate quidquid est domi id sat est habendum. nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas; post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. cibum captamus e mari: si eventus non evenit neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, dormimus incenati. atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. Trachalio Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem; nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire, me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum. sed quos perconter commode eccos video astare. adibo. salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis?