quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat, míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet. Ptolemocratia Qui súnt qui a patróna precés mea expetéssunt? nam vóx me precántum huc forás excitávit. bonam átque obsequéntem deam átque haud gravátam patrónam exsequontur benígnamque múltum. Palaestra Iubémus te sálvere, máter. Ptolemocratia Salvéte, puéllae. sed únde vos íre cum uvida veste dicam, óbsecro, tam maéstiter vestítas? Palaestra Ílico hinc ímus, haud lóngule ex hóc loco; vérum longe hínc abest únde advectae húc sumus. Ptolemocratia Némpe equo lígneo pér vias caérulas éstis vectae? Palaestra Ádmodum. Ptolemocratia Ergo aéquius vós erat cándidatás venire hóstiatásque. ad hoc fánum ad istúnc modum nón venirí solet. Palaestra Quaéne eiectae é mari símus ambae, óbsecro, únde nos hóstias agere voluisti huc? núnc tibi ampléctimur génua egentés opum, quae ín locis nésciis néscia spé sumus, út tuo récipias técto servésque nos míseriarúmque te ambárum uti mísereat, quibús nec locúst ullus néc spes parata, neque hóc ampliús, quam quod vidés, nobis quícquamst. Ptolemocratia Manús mihi date, éxurgite á genibus ámbae. miséricordiór nulla me ést feminárum. sed haéc pauperés res sunt inopesque, puellae: egomét meam vix vitám colo; Venerí cibo meo sérvio.