hác an illác eam, incérta sum cónsili; néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor. álgor, errór, pavor, me ómnia tenent. haéc parentés mei haud scítis miseri, me núnc miseram esse ita utí sum. líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui. nunc quí minus servio, quám si servá forem náta? neque quícquam umquam illis prófuit qui mé sibi eduxérunt. Ampelisca Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam? ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales. ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam. omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem. neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio, neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes; neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam. Palaestra Quóianam vox míhi prope hic sonat? Ampelisca Pértimui, quis híc loquitur prope? Palaestra Spés bona, obsecro, súbventa mihi, éxime ex hóc miseram metu. Ampelisca Cérto vox múliebris aúris tetigít meas. Palaestra Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit. num Ámpelisca óbsecro est? Ampelisca Tén, Palaestra, aúdio? Palaestra Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo? Ámpelisca. Ampelisca Hém quis est? Palaestra Ego, Palaestra Ampelisca Díc ubi es?