sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes, qui Herculis socius esse diceris,† quod facinus video. Daemones Quid vides? Sceparnio Mulierculas video sedentis in scapha solas duas. ut adflictantur miserae. euge euge, perbene, ab saxo avortit fluctus ad litus scapham, nequé gubernator umquam potuit rectius . non vidisse undas me maioris censeo. salvae sunt, si illos fluctus devitaverint. nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram. at in vadost, iam facile enabit. eugepae, viden alteram illam ut fluctus eiecit foras? surrexit, horsum se capessit. salva res. desiluit haec autem altera in terram e scapha. ut prae timore in genua in undas concidit. salvast, evasit ex aqua. iam in litore est. sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem. hem, errabit illaec hodie. Daemones Quid id refert tua? Sceparnio Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit, errationis fecerit compendium. Daemones Si tu de illarum cenaturus vesperi es, illis curandum censeo, Sceparnio, si apud me essurus, mihi darí operam volo. Sceparnio Bonum aequomque oras. Daemones Sequere me hac ergo.— Sceparnio Sequor.— Palaestra Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,