nunc intervallum iam hos dies multos fuit. Plesidippvs Vt verba praehibes, me periisse praedicas. Daemones Mea quidem hercle causa salvos sis licet. Sceparnio Heus tu, qui fana ventris causa circumis, iubere meliust prandium ornari domi. Daemones Fortasse tu huc vocatus es ad prandium, ille quí vocavit nullus venit? Plesidippvs Admodum. Sceparnio Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum: Cererem te meliust quam Venerem sectarier: amori haec curat; tritico curat Ceres. Plesidippvs Deludificavit me illic homo indignis modis. Daemones Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio, hominum secundum litus? Sceparnio Vt mea est opinio, propter viam illi sunt vocati ad prandium. Daemones Qui? Sceparnio Quia post cenam, credo, laverunt heri. Daemones Confracta navis in mari est illis. Sceparnio Ita est. at hercle nobis villa in terra et tegulae. Daemones Hui, homunculi quanti estis. eiecti ut natant. Plesidippvs Vbi sunt i homines, obsecro? Daemones Hac ad dexteram (viden?) secundum litus. Plesidippvs Video. sequimini. utinam is sit quém ego quaero, vir sacerrimus. valete.— Sceparnio Si non moneas, nosmet meminimus.