quem ero praesente † praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero. Sceparnio Et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum, cui debeatur nil. Daemones Tace, Sceparnio. quid opust, adulescens? Plesidippvs Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui. sed nisi molestumst, paucis percontarier volo ego ex te. Daemones Dabitur opera, atque in negotio. Sceparnio Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus villam, dum sudumst? Daemones Tace. tu si quid opus est dice. Plesidippvs Dic quod te rogo, ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris, malum, periurum, palpatorem— Daemones Plurimos, nam ego propter eius modi viros vivo miser. Plesidippvs Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas sécum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri. Daemones Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat: semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust? Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.