Qui gentes omnes mariaque et terras movet, eius sum civis civitate caelitum. ita sum, ut videtis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. noctu sum in caelo clarus atque inter deos, inter mortalis ambuló interdius. at alia signa de caelo ad terram accidunt. qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, is nos per gentis alium ália disparat, qui facta hominum, mores, pietatem et fidem noscamus, ut quemque adiuvet opulentia. qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem; cotidie ille scit quis hic quaerat malum: qui hic litem apisci postulant peiurio mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, iterum ille eam rem iudicatam iudicat; maiore multa multat quam litem auferunt. bonos in aliis tabulis exscriptos habet. atque hoc scelesti in animum inducunt suom, Iovem sé placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia nihil éi acceptumst a periuris supplici; facilius si qui pius est a dis supplicans, quam qui scelestust, inveniet veniam sibi. idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: