postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es. Ballio Quid agit is? Simo Quod homo edepol fortis atque bellator probus. sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est), atque accipere argentum actutum mulieremque emittere. nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi, ita erus meus est imperiosus. Ballio Novi, notis praedicas. Simo Propera pellegere épistulam ergo. Ballio Id ago, si taceas modo. milés lenoni Ballioni epistulam conscriptam mittit Polymachaeroplagides, imagine obsignatam quae inter nos duo convenit olim. sumbolust in epistula. video, et cognosco signum. sed in epistula nullam salutem mittere scriptam solet? Simo Ita militaris disciplinast, Ballio: manu salutem mittunt benevolentibus; eadém malam rem mittunt malevolentibus. sed, ut occepisti, perge opera experirier quid epistula ista narret. Ballio Ausculta modo. Harpax calator meus est, ad te qui venit— tun es is Harpax? Simo Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem. Ballio “Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi, cum eo simitu mulierem mitti volo. salutem scriptam dignum est dignis mittere: te si arbitrarem dignum, misissem tibi.” Simo Quid nunc?