Egomet me. Simo Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas, nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit. Psevdolvs Salvos sum, iam philosophatur. Simo Hominem ego hic quaero malum, legirupam, impurum, peiurum atque impium. Ballio Me quaeritat, nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo. quid est ei homini nomen? Simo Leno Ballio. Ballio Scivin ego? ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. Simo Tune es Ballio? Ballio Ego enim vero is sum. Simo Vt vestitu ’ s e s, es perfossor parietum. Ballio Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum. Simo Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere. hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare. Ballio Quis is homost qui iussit? Psevdolvs Perii, nunc homo in medio lutost; nomen nescit, haeret haec res. Ballio Quem hanc misisse ad me autumas? Simo Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi, ut sciam te Ballionem esse ipsum. Ballio Cedo mi epistulam. Simo Accipe et cognosce signum. Ballio Oh, Polymachaeroplagides purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides nomen est. Simo Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,