séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium. Psevdolvs Tertium hoc est. Simo St, tace, aedes hiscunt. Psevdolvs Credo, animo malest aedibus. Simo Quid iam? Psevdolvs Quia edepol ipsum lenonem evomunt. Simo Illicinest? Psevdolvs Illic ést. Simo Mala mercist Psevdolvs Illuc sis vide, ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet. Ballio Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom, nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum. Psevdolvs Heus tu, nunc occasio est et tempus. Simo Tecum sentio. Psevdolvs Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero. Simo Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat; quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio. Ballio Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat? peregrina facies videtur hominis atque ignobilis. Simo Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. Ballio Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium? Simo Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo. Ballio Eho, an non príus salutas? Simo Nulla est mihi salus dataria. Ballio Nam pol hinc tantumdem accipies. Psevdolvs Iam inde a principio probe. Simo Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.