Té quoque etiám dolis átque mendáciis, quí magistér mihi es, ántidibo, út scias. Psevdolvs Iúppiter té mihi sérvet. Simo Immó mihi. séd vide, ornátus hic me satin cóndecet? Psevdolvs Optúme habet. Simo Esto. Psevdolvs Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes; nam si éxoptem, quantúm dignu ’ s e s tantúm dent, minus nihiló sit. néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum. Simo Tun íd mihi? Psevdolvs Taceo. sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis. Simo Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit. teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte. Psevdolvs Probus ést hic homo. Simo Neque hic ést neque ego. Psevdolvs At vide né titubes. Simo Potin út taceas? Psevdolvs Ita mé di ament— Simo Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes. Psevdolvs Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio. Simo Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum. Psevdolvs Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus, Simo Há ha hae. Psevdolvs Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis; ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det. Simo Lepide áccipis me. Psevdolvs Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas. Simo Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito.