an tu te ea caúsa vis sciens suspendere ut me defraudes, drachumam si dederim tibi? Calidorvs Profecto nullo pacto possum vivere, si illa a me abalienatur atque abducitur. Psevdolvs Quid fles, cucule? vives. Calidorvs Quid ego ni fleam, quoi nec paratus nummus argenti siet neque libellai spes sit usquam gentium? Psevdolvs Vt litterarum ego harum sermonem audio, nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis, quod tu istis lacrumis te probare postulas, non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras. verum ego te amantem, ne pave, non deseram. spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea tibi inventurum esse auxilium argentarium. atque id futurum unde unde dicam nescio, nisi quia futurum est: ita supercilium salit. Calidorvs Vtinam quae dicis dictis facta suppetant. Psevdolvs Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra, quo pacto et quantas soleam turbellas dare. Calidorvs In te nunc omnes spes sunt aetati meae. Psevdolvs Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi tua ut sit, aut si tibi do viginti minas? Calidorvs Satis, sí futurumst. Psevdolvs Roga me viginti minas, ut me effecturum tibi quod promisi scias. roga, opsecro hercle. gestio promittere. Calidorvs Dabisne argenti mi hodie viginti minas? Psevdolvs Dabo. molestus nunciam ne sis mihi. atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius: