Fuit meum ófficium ut facerém, fateor. Psevdolvs Vbi réstiteras? Simo Vbi míhi libitum est. Psevdolvs Istúc ego sátis scio. Simo Quor érgo quod scis mé rogas? Psevdolvs At hóc volo monére te. Simo Monéndus ne me moneas. Psevdolvs Nimis tándem ego aps te contémnor. Simo Quippe égo te ni contémnam, stratióticus homo qui clúear? Psevdolvs Iam hoc vólo quod occeptúmst agi. Simo Numquíd agere aliud mé vides? Psevdolvs ámbula ergó cito. Simo Immo ótiosé volo. Psevdolvs Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo tú prior ut óccupes adire. Simo Quid próperas? placide, né time. ita ílle faxit Iúppiter, ut ílle palam ibidem ádsiet, quisquís illest, qui adest a mílite. numquam édepol erit illé potior Harpáx quam ego. habe animúm bonum: púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo. síc ego illúm dolis átque mendáciis ín timorém dabo mílitarem ádvenam, ípsus sese út neget ésse eum quí siet méque ut esse aútumet qui ípsus est. Psevdolvs Quí potest? Simo Occídis me, cum istúc rogitas. Psevdolvs O hóminem lepidum.