gustato tute prius et discipulis dato, ut praerodatis vostras furtificas manus. Cocvs Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor. Ballio Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces? em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque. propera. Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo, corrumpitur iam cena.— Ballio Em, subolem sis vide: iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo. profecto quid nunc primum caveam nescio, ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, pater Calidori, ópere edixit maxumo, ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem, ut me, si posset, muliere intervorteret; eum prómisisse firmiter dixit sibi, sese abducturum a me dolis Phoenicium. nunc ibo intro atque edicam familiaribus, profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.— Psevdolvs Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum, tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum, quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum. sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus? dedit vérba mihi hercle, ut opínor: malus cúm malo stulte cávi. tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam. sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese. ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.