manum sí protollet, pariter proferto manum: suom sí quid sumet, id tu sinito sumere; si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus. si iste ibit, ito, stabit, astato simul; si conquiniscet istic, conquiniscito. item his discipulis privos custodes dabo. Cocvs Habe módo bonum animum. Ballio Quaeso, qui possum, doce, bonum animum habere qui te ad me adducam domum? Cocvs Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, item ut Medea Peliam concoxit senem, quem medicamento et suis venenis dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum, item ego te faciam. Ballio Eho, an etiam es veneficus? Cocvs Immo edepol vero hóminum servator. Ballio Ehem, quanti istuc unum me †coquinare perdoces? Cocvs Quid? Ballio Vt te servem, ne quid surripias mihi. Cocvs Si credis, nummo; si non, ne mina quidem. sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis daturu ’ s e s cenam? Ballio Pol ego amicis scilicet. Cocvs Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas? nam ego ita convivis cenam conditam dabo hodie atque ita suavi suavitate condiam: ut quisque quicque conditum gustaverit, ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos. Ballio Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,