hapalocopide aut cataractria. Ballio At te Iuppiter dique omnes perdant cum condimentis tuis cumque tuis istis omnibus mendaciis. Cocvs Sine sis loqui me. Ballio Loquere, atque i in malam crucem. Cocvs Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio: is odos dimissis manibus in caelum volat. Ballio Odos dimissis manibus? Cocvs Peccavi insciens. Ballio Quidum? Cocvs Dimissis pedibus volui dicere. eum odorem cenat Iuppiter cottidie. Ballio Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter? Cocvs It incenatus cubitum. Ballio I in malam crucem. istacine causa tibi hodie nummum dabo? Cocvs Fateór equidem esse me coquom carissumum; verum pro pretio facio ut opera appareat mea quo conductus venio. Ballio Ad furandum quidem. Cocvs An tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis? Ballio An tu coquinatum te ire quoquam postulas, quin ibi constrictis ungulis cenam coquas? nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, ut nostra properes amoliri ómnia, tum ut huius oculos in oculis habeas tuis: quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul; si quo hic gradietur, pariter progredimino;