nunc, nisi lenoni munus hodie misero, cras mihi potandus fructus est fullonius. eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus. atque edepol, ut nunc male eúm metuo miser, si quispiam det qui manus gravior siet, quamquam illud aiunt magno gemitu fieri, comprimere dentes videor posse aliquo modo. sed comprimenda est mihi vox atque oratio: erus eccum recipit se domum et ducit coquom. Ballio Forum coquinum qui vocant, stulte vocant, nam non coquinum est, verum furinum est forum. nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, multiloquom gloriosum insulsum inutilem. quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, ut esset hic qui mortuis cenam coquat; nam hic solus illis coquere quod placeat potest. Cocvs Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas, cur conducebas? Ballio Inopia: alius non erat. sed cur sedebas in foro, si eras coquos, tu solus praeter alios? Cocvs Ego dicam tibi: hominum vitio ego sum factus improbior coquos, non meopte ingenio. Ballio Qua istuc ratione? Cocvs Eloquar. quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: illum conducunt potius qui vilissimust.