mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam. ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. Calidorvs Quid nunc igitur stamus? Psevdolvs Hominem cum ornamentis omnibus exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum. sed properate. Calidorvs Prius illi erimus quam tu.— Psevdolvs Abite ergo ocius. quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: omnes ordine sub signis ducam legiones meas, avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia; confidentia est inimicos meos me posse perdere. nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam. iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium. Pver Cui servitutem di danunt lenoniam puero, atque eidem si addunt turpitudinem, ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, malam rem magnam multasque aerumnas danunt. velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus parvis magnisque miseriis praefulcior: neque ego amatorem mi invenire ullum queo, qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule. nunc huic lenoni hodie est natalis dies: interminatus est a minimo ad maximum, si quis non hodie munus misisset sibi, eum crás cruciatu maximo perbitere. nunc nescio hercle rebus quid faciam meis; neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent.