Est misere scriptum, Pseudole. Psevdolvs O, miserrime. Calidorvs Quin fles? Psevdolvs Pumiceos oculos habeo: non queo lacrumam exorare ut expuant unam modo. Calidorvs Quid ita? Psevdolvs Genus nostrum semper siccoculum fuit. Calidorvs Nilne adiuvare me audes? Psevdolvs Quid faciam tibi? Calidorvs Eheú. Psevdolvs Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo. Calidorvs Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Neque intus nummus ullus est. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Ille abducturus est mulierem cras. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Istocine pacto me adiuvas? Psevdolvs Do id quod mihi est; nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo. Calidorvs Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi? Psevdolvs Vix hercle, opinor, si me opponam pignori. sed quid ea drachuma facere vis? Calidorvs Restim volo mihi émere. Psevdolvs Quam ob rem? Calidorvs Qui me faciam pensilem. certum est mihi ante tenebras tenebras persequi. Psevdolvs Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?