Tum igitur mane. Calidorvs Quid istuc est? Psevdolvs Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum. Calidorvs Sumbolum? quem sumbolum? Psevdolvs Qui a milite allatust modo. eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo. Calidorvs Quo modo? Psevdolvs Horum causa haec agitur spectatorum fabula: hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero. Calidorvs Quid nunc agimus? Psevdolvs Liberam hodie tuam amicam amplexabere. Calidorvs Egone? Psevdolvs Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput; si modo mihi hominem invenietis propere. Charinvs Qua facie? Psevdolvs Malum, callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, porro sua virtute teneat quid se facere oporteat; atque qui hic non visitatus saepe sit. Charinvs Si servos est, numquid refert? Psevdolvs Immo multo mavolo quam liberum. Charinvs Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem. Psevdolvs Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater. Charinvs Ego dabo, ne quaere aliunde. Psevdolvs O hominem opportunum mihi.