res erit soluta. Harpax Vinctam potius sic servavero. Psevdolvs Vae tibi, tu inventu ’ s e s vero, meam qui furcilles fidem. quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier. Harpax Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi. Psevdolvs Quasi tu dicas me te velle argento circumducere. Harpax Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer. sed quid est tibi nomen? Psevdolvs Servos est huic lenoni Surus, eum esse me dicam. Surus sum. Harpax Surus? Psevdolvs Id est nomen mihi. Harpax Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi? Psevdolvs Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, magis erit solutum, quasi ipsi dederis. Harpax At enim scin quid est? reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas. ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. Psevdolvs At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. Harpax Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere. Psevdolvs Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. nam hic quoque exemplum reliquit eius. Harpax Omnem rem tenes. Psevdolvs Quid ego ni teneam? Harpax Dato istunc sumbolum ergo illi.