Immo atriensi ego impero. Harpax Quid tu, servon es an liber? Psevdolvs Nunc quidem etiam servio. Harpax Ita videre, et non videre dignus qui liber sies. Psevdolvs Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri? Harpax Hunc hominem malum esse oportet. Psevdolvs Di me servant atque amant, nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos. Harpax Quid illic secum solus loquitur? Psevdolvs Quid ais tu, adulescens? Harpax Quid est? Psevdolvs Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet? Harpax Sum. sed ubi tu me novisti gentium aut vidisti aut conlocutu ’ s e s? nam equidem Athenas antidhac numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis. Psevdolvs Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit. Harpax Immo adest. Psevdolvs Tun attulisti? Harpax Egomet. Psevdolvs Quid dubitas dare? Harpax Tibi ego dem? Psevdolvs Mihi hercle vero, qui res rationesque eri Ballionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato. Harpax Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam. Psevdolvs Dum tu sternuas,