ac meis vicissim date locum fallaciis. Callipho Fiat, geratur mos tibi. Psevdolvs Sed te volo domi usque adesse. Callipho Quin tibi hanc operam dico.— Simo At ego ad forum ibo. iam hic ero.— Psevdolvs Actutum redi. suspicio est mihi nunc vos suspicarier, me idcirco haec tanta facinora promittere, quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, neque sim facturus quod facturum dixeram. non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, quo id sim facturus pacto nil etiam scio, nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit, novo módo novom aliquid inventum adferre addecet; si id facere nequeat, det locum illi qui queat. concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, dum concenturio in corde sycophantias. sed mox exibo, non ero vobis morae; tibicen vos interibi hic delectaverit.— Psevdolvs Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt: neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium. nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes rés perinde sunt ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus íta paravi cópias, duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar (maiórum meúm fretus vírtute dícam, mea índustria ét malitiá fraudulénta), facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.