Memini. Simo Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, celata me sunt? quor non rescivi? Psevdolvs Eloquar. quia nolebam ex me morem progigni malum, erum ut servos criminaret apud erum. Simo Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi. Callipho Numquid peccatum est, Simo? Simo Immo maxime. Psevdolvs Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho; peccata mea sunt. animum advorte nunciam. quapropter te expertem amoris nati habuerim? † pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi. Simo Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, cum ea mussitabas? Psevdolvs Scibam. Simo Quin dictum est mihi? Psevdolvs Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius; illud erat praesens, huic erant dieculae. Simo Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest argentum auferri, qui praesertim senserim. ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus. Psevdolvs Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis, abs te equidem sumam. Simo Tu a me sumes? Psevdolvs Strenue. Simo Excludito mi hercle oculum, si dedero. Psevdolvs Dabis. iam dico ut a me caveas.