Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo. Simo Mihin dómino servos tu suscenses? Psevdolvs Tam tibi mirum id videtur? Simo Hercle qui, ut tu praedicas, cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo me verberare atque ego te soleo cogitas. quid censes? Callipho Edepol merito esse iratum arbitror, quom apud te parvast ei fides. Simo Iam sic sino; iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero. sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? Psevdolvs Sí quid vis, roga. quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. Simo Advorte ergo animum et fac sis promissi memor. quid ais? ecquam scis filium tibicinam meum amare? Psevdolvs ναὶ γάρ . Simo Liberare quam velit? Psevdolvs καὶ τοῦτο ναὶ γάρ . Simo Ecquas viginti minas per sycophantiam atque per doctos dolos paritas ut auferas a me? Psevdolvs Abs te ego auferam? Simo Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet? fatere, dic. Psevdolvs καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί . Callipho Fatetur. Simo Dixin, Callipho, dudum tibi?