Pro lignean salute vis argenteam remittere illi? vide sis quam tu rem geras. Calidorvs Recita modo: ex tabellis iam faxo scies quam subito argento mi usus invento siet. Psevdolvs “Leno me peregre militi Macedonio minis viginti vendidit, voluptas mea; et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas dederat; nunc unae quinque remorantur minae. ea caúsa miles hic reliquit symbolum, expressam in cera ex anulo suam imaginem, ut qui huc adferret eius similem symbolum, cum eo simul me mitteret. ei rei dies haec praestituta est, proxuma Dionysia.” cras ea quidem sunt. Calidorvs Prope adest exitium mihi, nisi quid mihi in te est auxili. Psevdolvs Sine pellegam. Calidorvs Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier; lege: dulce amarumque una nunc misces mihi. Psevdolvs “Nunc nostri amores mores consuetudines, iocus lúdus sermo suavisaviatio compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, nostrorum órgiorum—iunculae papillarum horridularum oppressiunculae, harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus. haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia; nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”